# De lactibus 18

Gaspare Aselli, De lactibus, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/18

Causa, inquit, quia nullum ab illo habebat locum aptiorem alium nervus, unde germen, quod ad heparerat propagandum, tutiùs emitteretur, De isto aliquid disputationis est. Galenus simplicifer d à sexto nervorum pari deducit. Vesalius, e & cum eo Paraeus, fac alij plures, paulò distinctiùs ab ijs sexti paris derivant, qui à cervice orti, costarum radicibus exporriguntur. Sed recttè advertit Fallopius, g & ab illis, & alijs, praeterea ejusdem sexti paris, quà ad diaphragma, quà ad ventriculi os superius pertinentibus, auctis tamen in progressu cum ab alijs, tùm à lumborum nervis, propagari, atque proseminari. Usus eorum quatenus Mesenterio, & intestinis inseruntur, unus & communis est, animalem, hoc est, sentientem vim à cerebro manantem ijs communicare. Quam egere illa, & praesertim intestina, quicquid alij dicant, si non exquisitâ, at multiplici certè, satis illud ostendit, quòd excretioni non foecum modo, sed etiam totius corporis expurgationi destinata, eo officio fungi nullo modo possent, destituta sensus ope, atque adminiculo. Et hoc facit, quò minus Fernelio h assentiar, putanti mesenterij inflammationes sine magno dolore con sistere, cum solo gravitatis, & ponderis aliquo sensu. Profectò enim tanta copia nervorum, qualis ibi est, tam obtusum sensum minimè admittit. Qui à lumbis adjunguntur, ij, praeter hunc usum particularem, illum, quoque praebent, ut lumborum partes eorum beneficio, quae molestia afficiunt, sentientes, irritatâ expultrice, ea in intestina ablegent, ac tempestivè deponant. Arterijs verò contiguos esse eos natura voluit, ut sic contactu earum redditi calidiores meliùs illam, quam diximus, vim frigidis, & exanguibus partibus communicarent. Atque de tribus Mesaraicorum vasorum generibus vulgò notis, eorumque consideratione hactenus.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
