# De lactibus 19

Gaspare Aselli, De lactibus, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/19

PARS SECUNDA. QVARTO, ET NOVO VASORVM. MESARAICORVM GENERE. CAP. VIII. Dicendorum propositio, & ordo. Antecepta rei informatio, quae Ciceroni? ERaeter tria illa vasorum genera Mesenterium peragrantium, quae ad recensum jam duximus, excussimusque, reliquum aliud est genus, quartum, novum, ac ignotum hactenus, & à me primò, (quod relegata omni ambitione dixerim) ab hinc ferè triennium, hoc est anno adeò 1622. casu magis (ut verum fatear) quàm consilio, aut datâ in id peculiari operâ observatum. De hoc, pro eo, ac ab initio constituimus, agendum nobis in praesens est. Agetur autem quàm fieri potest accuratè, & diligenter, quòd & inventi novitas postulat, & vi cogit, quae novis comitari semper amat, rei ipsius difficultas. Quae tota, ut simul hat quàm planissima, simul viâ, ac ordine procedat, quem ego rerum tractandarum animam usurpare, atque appellare soleo, praemittam primùm tanquam omnium, quae disputabuntur deinceps sedem, seminarium, ac fundamentum, inventionis illorum historiam, tùm modicè ea attingam, quae ad absolutam eorundem perceptionem, explicatamque scientiam, & ut Stoicorum verbo utar, comprehensionem oportet habere praecognita, & veluti praescita, quod genus πένγνωσιν Aristoteles, a aut πειληψ dicere consuevit, Cicero banteceptam, a I, postux. sive anticipatam animo rei informationem reddidit. Demum ad illa veniam, quę b I. de Nat. Anatomicae contemplationis, considerationisque sua, ac propria, rem totam Deor, & alibi, continent, definiunt, & ad scientiam, cognitionemque adducunt, HISTORIA VASORUM. CHYLI. CAP. IX. Historia primae vasorum istorum inventionis cum fide narrata. Obiter multa notata ad illa rectè sectione perquirendum. Uod igitur ad historiam attinet, res hunc in modum acta est. Caem ad diem Julii 23. ejusd. anni benè habitum, beneque pastum incidendum vivum sumpseram, amicorum quorundam rogatu, quib. recurrentes nervos videre fortè placuerat. Ea nervorum demonstratione perfunctus cum essem, visum est eod. in cane, eâdem operâ diaphragmatis quoque motum observare.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
