# De lactibus 2

Gaspare Aselli, De lactibus, TABVLA PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/2

2. Certat cum hac tàm multiplici utilitate, quaestionis ejusdem difficultas, & obscuritas. Nec facilè enim aliam reperias, quae, aut maiori laboret opinionum varietate, aut acrioribus contentionibus agitetur. Propè quot capita totidem sententiae sunt. Etsi enim de hoc facilè inter omnes convenit, per vasa, quae crebra, multaque, toto Mesenterij corpore sunt intertexta, trajici, quem dicimus, ad hepar succum; quae tamen sint ea vasa; & haec, solum hoc negocium agant, in nullo altero dedita; analiud praeterea munus fungantur, expleantque: tum, si alteri praeterea vacant, uno ne eodemque tempore, an ejus intermissione, ac intervallo, factâ quâdam veluti reciprocatione utrique vacent? denique, quod maxime rem totam, & causam continet, quomodo, quâ descriptionis lege, ac ordine, quo proposito fine id agant, quod agunt? haec omnia tanta in ambiguitate versantur, tàm perplexe, tàm dubia, & suspensa oratione à vulgatis Anatomicis explicantur, ut uni omnium, hac quidem in re, verissimè illud Galeni usurpare posse videantur λαβὲ μηδὲν, καὶ κρατεῖ καλῶς. Accedit huc maximum illud incommodum, quod, ut quisque ad veritatem accedit propiùs, ita insanire maximè, & vaticinari ab iis creditur, qui rei omnis medicae ad se censuram olimiam, famâ nominis, & existimationis, revocarunt. Sic non modò τὸ δοκεῖν, ut dicebat Simonides, τὴν ἀληθειαν βιάζεται, id est, auctoritate obruitur veritas: sed etiam via ipsa perveniendi ad eam praecluditur, & ire cogimur, ritu precorum, qua itur, non quà eundum est. Hae omnes causae, facilè persuaserunt, minimè mihiperituram operam, si quam in rei hujus tam multum, ac saepè quaesitae, necdum exquisitae perquisitionem, pervestigationemque conferrem; &, quò minùs ingenio possum, subsidio mihi diligentiam compararem, Ita igitur feci, & in eo totis viribus elaboravi, quae literis, super ea re, magnis ab ingenijs fuere prodita evolvi, accuratè & sedendo, quod ajunt, expendi, cum summis viris, quotiescunque fuit occasio, sententiam meam contuli; denique, quod rei caput est, quodque unum opus, unum studium Anatomici esse Galenus è voluit, Autopsiam in consilium adhibus, ut, de ejusdem Galeni F hortatu, proprijs oculis, non libris crederem, hoc est, oculata fide, seu manibus potiùs, assequerer, quod quaererem. Favit tandem Fortuna ceptis, & post multos, magnosque labores, cùm iam propè propè difficultati cederem, desponderemque, praeter spem, & tantùm non aliud agenti, vias eas objecit, hoc est, quartum Vasorum Mesaraicorum genus, quod omnem, ad hoc aevi, superiorum Anatomicorum effugit diligentiam, ac industriam, aperuit. 3. De hoc Vasorum genere agere in praesentia, eorum historiam, fabricam, usum, & alia, si quae observavi, ponere in medio mihi propositum est.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
