Latin
20.5 to 20.6
Gaspare Aselli, De lactibus 20.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Is sectus est ad diem 26. horâ circiter sextâ postquam cibus illi adhibitus affatim fuerat, &dum ultrò satietas caperet. Nihil fefellit expectatio. Omnia, quae primus luculenter, &adamussim exhibuit, nisi quod citiùs etiam, quàm in illo, ac vivo dum, &candor vasorum obsolevit, &ipsa obscurata sunt. Confirmatus gemino hoc experimento, &nihil ampliùs de re ipsa ambigens, totum me dedi ad perquirendam eam, percipiendamque accuratiùs. In quam curam ita incubui, nulla ut temerè hebdomada, certè nullus mensis abierit, sine viva una, aut altera sectione. Nec verò in canibus tantùm, in brutis plurimis aliis factum periculum, in felibus, in agnis, quà lactentibus adhuc, quâ herbam jam pascentibus. In vaceis praeterea, &porcis, aliisque veritas exquisita. Quin equus etiam huic uni rei emptus, &vivus exenteratus. Hominemvivum, quod tamen Erasistratus olim, &Herophilus non timuêre, non incidi (fareor) nec incidam, qui V. Celsum in Prooemio Arnefas, &piandum morte cum Celso existimo, praesidem salutis humanae artis Med. tem, pestem alicui, eamque atrocissimam inferre.