# De lactibus 21

Gaspare Aselli, De lactibus, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/21

Ita nihilominus, idque pro certo statuo, quae in tot brutis visa mihi sunt, iis fieri nullo modo posse, unus & solus homo, ut deficiatur. Quis enim unquam credat in re tàm necessaria plus de bestiis, quàm hominibus naturam, communem omnium parentem, laborasse, & illis matrem, nobis noveream fuisse? In iis, quae incidere licuit, nunquam spes mihi imposuit. In cunctis rectè antea pastis, & convenienti à pastu horâ apertis, perpetuò vasa ista inveni, si non in mesenterio, aut intestinis, at in pancreate saltem, & quà venae portae illa sociantur. Clarissimè autem semIn quib. brutis maximè per in iis mesenteriis conspexi, quae adeps nullus obfercit, qualia canum sunt perspicuum & felium & agnorum, atque equorum etiam. Nam in caeteris, quae adipe cir hoc vasorum cumfluunt, saepiùs illo, ut sub quo ferè delitescunt, divulso tantisper, distragenus. ctoque, dum compareant, opus est. Tam in his verò, quàm in reliquis, quae praetereà digna memoriâ alia, ut fit, ex aliis usu ac tractatione observata mihi sunt, ea suis in locis posteriùs reddentur. Hic enim brevem solummodo inventionis istorum vasorum historiam dare libuit, quam verissimam esse, eam in rem testes dare locupletissimos possum, & verò do, quotquot secanti adfuere. Adfuere autem plures semper, ac saepiùs viri graves cumprimis, & cùm caeterae omnis eruditionis commendatione, ac gloria, tùm Medicinae laude praestantes. Inter eos, quod gloriari liceat, cuius solum, nudumque nomen, ut ad veram omnem laudem, ita ad fidem omnem abundè esse potest, LUDOVICUS Ludovicus Sepialinque SEPTALIUS, Medicorum aevi nostri absque controversia Princeps: & quem libenter ei jungo, ANDREAS TREVISIUS, Serenissimae Infantis Archiater, nominis famâ, & doctrinae abundantiâ nulli clarissimorum Medicorum secundus. Nunquam autem non adfuit, quem paulò ante nominavi, & nunc Senator Sehonoris causa, iterum nomino, SENATOR SEPTALIUS, non paternis ma ptalius. gis, quàm suis artibus clarior. Cui accessit postea in pari assiduitate, ac animadversione QUIRINUS CNOGLERUS AUSTRIUS, domesticus meus, Quirinus (naglerus multis mihi nominibus carissimus, & nulli per Italiam celebriorum in literis, Austrius. & omni scientiarum genere virorum, ignotus.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
