# De lactibus 22

Gaspare Aselli, De lactibus, PRAENOSCENDA DE HIS VASIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/22

Πᾶτα διδατκαλία καὶ πάσαμάθήσε illa nulla, ne inchoata quidem, & rudis possit existere Quin Cicero longiùs etδιανοητικὴ ἐκ προῦ παρχούσης γίνεται γνώσεως, ait 6 Aristoteles iam provectus. Sine ea, (προλήψει) inquit, nec intelligi quicquam, nec quaeri, nec disputari potest. Haec verò tanta cum sit ejus necessitas, tanta vis, ac potestas, ne nobis quidem, in re ista novorum vasorum, quae veluti materia ad cognoscendum nobis proponuntur, insuper habenda est. Versabitur haec in duobus tota, in explicanda, evolvendaque nominis ipsorum notione, tum monstranda, testificandaque τῇ ὑπάρόα, quam existentiam melioris nos vocis inopia cogit appellare. Etsi enim praeterrem, & materiam scientiae subjectam d (τὸ ὑποκείμενον γένος) ea quoque quae illi attribuuntur (τὰ πάθε & principia praeterea, quorum vi, & efficientia haec de illo concluduntur (τὸ ἀξιώματα) praenosse necesse est, tamen posteriora duo, quòd nihil habent in re praesenti nostra vel praecipuum, vel indigens propriae animadversionis, ea malumus παρορᾶν cum Aristotele, & cogitatione, ac animo sumere, quàm verbo, & voce ponere, hoc est, frustrà in nobis notis, & pervulgatis tempus conterere. Duo autem solùm de primo praenoscenda proponimus, quòd praeter summam, quam habent necessitatem, & praecipuam, quam adferunt utilitatem, omnis de re quacunque scientiae subjecta praenotio, duobus illis absolvitur, & continetur. Ita Aristoteles 2. In omni re, quae ad cognoscendum subjicitur, & quod sit (ἐπ ἐστὶ seu ut alibium) & quid significet σημαίνει δέ τι π ἐστὶ τὸ λιγομενον praecipere animo, & anticipare oportet, quorum illud ad πν ὑπαρέν, hoc ad nominis notionem refertur. Jam Plato f verba de re nova, & sensibus ante hac incomperta facturum, ne ferendum quidem censuit, nisi priùs & esse eam doceret, & suo, ac certo nomine appellaret. Nec Gal. noster dissentit, furere eos dicere g solitus, qui aut nominis omissa notatione, aut non firmiter praecepto τῷ ἐπ ἐστὶ ad reliquum cognitionis ordinem aggredi auderent. Nec injuria id. Nam & à nominis notione hon parùm saepè in rei ipsius notitiam provehimur: & τούπ omnis cognitionis primum, ac principium i est, hoc est, ut placet principibus Philosophorum totum ipsum & potestate, vel dimidium saltem totius, aut etiam plus Idimidio. Sed rem ipsam videamus, ab informatione, seu appellatione nominis exorsi. CAP. XI. Data his vasis sua nomina. Eadem explicata, & stabilita consensu, quà vererum quà recentiorum. Novis rebus nova nomina quot modis poni possint, Venae albae Celsi. Vena lactea Arabum. Rhasis rejectus Venae verbum bonis, & antiquis auctorib. latissimè patet. Ejus etymon. LACTES vox in rebus diversissimis usurpata, aevo, quà prisco, quà nostro. In eam rem compluscula adnotata. Plinij vulgata lectio defensa contra Dalechampium. Persio, & Horatio lux. Luporum lactes apud Lampridium. Ex Hippocrate Probi locus declaratus. Lactium Etymon non unum. Cicero obiter correctus, Scaliger laudatus. Gaca praeter morem suum à Plinio dissidet. Novis Ovis rebus nova ponere nomina, & licuit semper, & verò planè nescessarium est.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
