# De lactibus 23.6-7

Gaspare Aselli, De lactibus, 23.6 to 23.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.6

Graeci parsa vocant ἀπὸ τοῦ φαίνειν q, quod est redundare re aliqua, seu plenum esse. Nec enim quicquam horum est, quod non in nostras quoque aptè cadat, & conveniat. Lactium non idem est apud veteres, & recentiores significatum. Veteres dupliciter ferè usurpant. Plerique, & majoris nominis auctores, pro intestinis gracilibus capiunt. Sic Pliniusr. Aventriculo lactes in homine, & ove, per quas labitur chylus, in caeteris ile. Quo loco, ut obiter id notem, dupliciter errat Dalechampius, s & quod idem esse lactes, ac pantices contendit (qua in re panticum, etsi diverso à Dalechampio modo, Scaliger quoque ipse falsus est, vix aliàs, aut falli solitus, aut fallere) & quòd è textu Pliniano expungit tanquam glossema, verba illa in homine, & ove. Sic Plautus t, sic Titinius is Plauto antia (ic. in orat. ner. in de fin& in Acade. passimi.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
