# De lactibus 25.1-4

Gaspare Aselli, De lactibus, 25.1 to 25.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/25.1

Quae Rhasissententia, pręter alia, hoc vel maximo vrgetur incommodo, quòd seinstituto, soli chylo ferendo vacare portae venas, nullo modo doceri potest, nibus venis intestinorum, & aliorum, quae ijs vicina sunt, viscerum, nutritioni succurratur, cùm à cava nullas prorsus pertinere ad illa vincat autopsia. Quae autem de Lactea Arabum vena quidam adferunt, scire licet, neque illam à portae venis aliam fuisse ab ipsis habitam, qui Lacteam non alia causa dixere, quàm, quòd falsâ quadam veri opinione, lacteum è ventriculo, ac intestinis ad se pellicere succum sunt arbitrati. Denique nec minùs verum illud est, quod addidi, visa quibusdam eorum fuisse, nec tamen cognita. Erasistratum enim, & ejus asseclas intelligo, quem vidisse nostras venas, & suis ostendisse, ex duobus Galeni locis manifestum mihi est; quorum alter libro a an sanguis &c. alter. Anatom. xadm. legitur. Ex utroXc. ult. in finque enim liquet, ab probandum solum Spiritum in arteriis attineri, confluere autem post sanguinem, velaliam naturam quameunque, experimento hoc Anatomico usum esse, quòd in hoedis nuper lactatis, si venterimus, & interior membrana dividantur, initio, simul scilicet ac nudatum mesenterium fuerit, arteriae ἀεροειδεις, id est, aereae, mox plenae lacte conspiciantur. Vidit igitur omnino Lactea haec vasa, nec agnovit tamen, quippe quae pro arteriis, deceptus veri quadam inani similitudine, habuerit. Ex quibus omnibus satis, opinor patet, ignorata fuisse hactenus vasa, quae primi invenisse profitemur. CAP. XIV. Ex occasione quaestiunculae duae. Prima. Quae causa ut tamdiu latuerint? Triplicem videri Excusati veteres, non Galenus, qui videtur nosse omninò debuisse. Secunda. Curita repentè obliterentur, & exolescant. Post plures causas allatas, res in medio relicta. ideri jam poterat ad exitum Pręnotionis omne negocium perduictum, nisi velut in limite occurrerent, quae sisterent adhuc, & morarentur. Quaerunt enim plerique, Qui fieri tandem potuerit, ut tamdias latuerit vasorum istud genus, veteribus praesertim, eo usque in sectionibus deditis, nihil ut ad diligentiam nobis fecisse reliqui videantur?

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
