Latin
25.5 to 25.6
Gaspare Aselli, De lactibus 25.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quaestio omninò amolienda est, cùm praesertim comitem aliam trahat longè obscurissimam, &maximè arduam, Quonam modo tàm repentè vasa illa exolescant, &obliterentur. 1. Igitur ignorationis veterum causam si quis petat, eam ego puto non difficulter ex a Aristotele posse colligi, bonorum omnium nobis auctore, ut de a 3. Hist. 2. Hipp. dicebat Gal. Hic enim perquirens, cur venarum ratio, natura, origo, ita philosophorum veterum cognitionem fugisset? causam inter caeteras reddit, quòd in jugulatis animalibus examen earum instituerint. In his enim, inquit, quod, effuso sanguine languescant, &collabantur, naturâ principaliorum venarum abolita, plerasque occultari, &obscurari necesse est. Quare inse in strangulatis potiùs perpendendas, explorandasque praecipit. Simile quid nos dicere possumus, evenisse illis, de quibus agimus, ignorationem hanc, quòd non in vivis, sed demortuis animalibus, anatomes suas instituerint, in quibus has venas experientia docet, ita confestim vanescere, ut omnem aspectum etiam attentissimum fallant, atque effugiant. Potest etiam fieri, ut viva sceuerint, sed non suo tempore aut scilicet absolutâ jam perfectaque, aut nedum tentatâ, inchoataque chyli distributione arque ad hepar appulsu.