# De lactibus 28

Gaspare Aselli, De lactibus, PRAENOSCENDA DE HIS VASIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/28

Ait tanquam radices cibum de ventre ad venas deferre, ab his porrò venis cibum illum in alimentum, id est sanguinem mutari, & in omnes totius partes, ad eas nutriendum dispergi, ac dissipari, Eadem quae Hippocratis, Platonis, & Aristotelis, Stoicorum quoque apud g Ciceronem fuit sententia. Quadruplices enim illi alimenti vias faciebant, prorsus inter se distinctas, alias à medio intestino (sic Mesenterium Cicero vocat) ad portas jecoris ductas, directasque, per quas permanet succus à reliquo cibo in ventre, ac intestinis secretus: alias inde pertinentes, per quas cadat cibus à jecore delapsus: alias, per quas versus in sanguinem ad partes easdem jecoris vicissim confluat, & in cavam venam confundatur: postremas denique ipsam venam cavam, per quam ad cor perlatus idem sanguis in totum corpus ei nutriendo dividatur. Ubi notandum illud inprimis est, priores illas vias, ne venarum quidem nomine eos dignatos. Jam Herophilus h antiquus medicus, & cui tantum Gal. i in Anatome tribuit, ut ad exquisitissimam ejus cognitionem pervenisse dicat; quemque Tertullianus, k ut hominis naturam cognosceret, septingenta cadavera incidisse scriptum reliquit, duplex in Mesenterio venarum genus, ut supra etiam diximus, constituit, alias tendentes versus jecoris portas, cujus manus sint; alias proprias intestinis ipsis alendis, haudquaquam ad hepar trajicientes, sed in glandulosa quaedam corpora finientes. Cum quo è recentiorum numero multis, Vasaeo, Paraeo, aliis, ac fortè Gal. ipsi convenit, Quin affirmat idem Gal. suo quoque tempore non defuisse, qui mirarentur, si audirent, per quas venas priùs distributio ad hepar facta esset, per easdem rursus benignum sanguinem recurrere. Atque ad hos omnes aggregari possunt, quotquot vulgatas Mesaraicas soli ducendo, comportandoque ad hepar chylo dicatas contendunt. E quorum numero inter Graecos Pollux est, in qui Mesenterium definit ὁμένα τροφὴν ἀναπέμποντα εἰς τὸ ἤπαρ, id est, membranam cibum transmittentem ad hepar: inter Arabes Rhasis, ne qui ea ipsa causa, ne venas quidem esse concedit, sed canales tantùm nominat: Inter recentiores Theophilus o Protospatharius, Stephanus, pro Benedictus, qui & alii plures apud Costaeum r, Laurentium si Mercatum t Jam verò, quod secundo loco dixi, neminem horum agnovisse vera chyli vasa, hoc est, venas nostras, id multò faciliùs etiam ad probandum est. Constat siquidem exiis, quae dicta sunt, plerosque eorum à vasis communibus illa sua derivare. Hippocratem à vena cava, Aristotelem ab eadem, & praeterea ab aorta: Herophilum, Rhasin, & qui cum eo sunt, ab ea, quae ad portas dicitur; alios ut Stoicos, etsi sui generis ductus, sive vias constituere videntur, quales tamen sint, aut quae iis origo, ne verbo quidem attingere. Quo ita explicato, ruat necesse est eorum opinio, qui saltem Rhasi non ignota fuisse existimant, eò quòd à venarum numero illas, quae chylo operantur, excluserit. Certissimum enim est, quas à venarum genere rejecit, eas non alias fuisse, quàm quae ad portas veteribus fuerunt indigitatae.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
