Latin
LACTEARUM HISTORIA
Gaspare Aselli, De lactibus 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
ei, quod mireris, suffragatur tandem Vesalius K, is, qui in magno suo opere, non solùm eas descripsit quàm accuratissimè, sed etiam picturâ expressit, Quorum rationes ad recensum ducemus, cùm agemus de venarum nostrarum usu. Eò enim pertinent. Nos, ut in caeteris venis omnibus, cum L Galeno ita in his quoque agnoscimus; easque omnium generum, rectas, transversas, obliquas, omnes in una illa venae propria tunica, perquam tenui licet, &subtili collocatas, seu ut Gal. M loquitur, araneosis quibusdam extensionibus aptas inter se, &nexas, ita tamen, ut rectis, &transversis, obliquae sint pauciores. Caro fibris circumjecta est, &tunicae, seu membranae adnascitur, quaeque inter illa sunt spacia, implet N, &infarcit. Est autem caro haec ex eo carnis genere, quod innominatum Galen. dicit O, &è quo singularum particularum substantiae moles completur, quae &perire, ®igni potest. CAP. XVII. Explicata Temperies, &quae eam consequuntur. Ioubertus obiter perstrictus. Galenus explicatus. N explicanda venarum nostrarum Temperie nihil est cur multi