# De lactibus 35

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/35

CAP. XVIII. Ex iis, quae accidunt examinata. 1. Conformatio. 2. Magnitudo: etsi minores portae ramis, apparent tamen plenius. 3. Numerus. Valvulae in his vasis. Pro Columbo adversus Archangelum strenuè propugnatum, cum cautione tamen addita. Niis, quae accidunt cuique parti, prima occurrit Conformatio, quae in Figura, Asperitate, & Laevitate, demum in Cavis, & Meaibus cernitur: 1. Figurâ venae hae nostrae tereti sunt, & oblonga (tab. 1. 2. 3. 4.) communi ipsis cum venis caeteris, & arteriis etiam. Sunt praetereà Laeves in extima superficie praesertim. Nam interior ob fibrarum, quem diximus, implexum, rextumque ad inaequabilitatem quandam, & ranquam asperitatem accedere videtur non contemnendo usu, ut suo loco aperiemus. Cavae quoque sunt, & meatus suos habent, atque canales in fistulae modum (cum qua non ineptè comparari possunt) etsi per angustos, praecipuè qua ad intestina pertinent, & per hepar incedunt. In his illud admiratione dignum, quod pluribus valvulis, sive ostiolis interstincti sunt, sive intercisi, quas ego valvulas, saepius vanescente jam chylo, instar minutissimorum veluti marsupiolorum, aut concretarum guttularum, stillarumve, dependere ex illis, non modo, quà comittuntur intestinis, sed etiam in reliquo ductu animadverti. Quae res facit, ut quas, extrema ora, unicuique mesaraicarum alterius, & vulgati generis, quà in intestina finiunt, Columbus à apposuit, rejiciendas temerè nequaquam existimem: hac tamen inter utrasque constituta dissimilitudine, & differentia, u illae Columbi foris intrò ferantur, nostrae contra intus foras spectent. In qua sententia eò confirmor magis, quo acriùs illas, quàm validius oppugnari b ab Archangelo intelligo. Ait ille. In punctum venae illae desinunt. Puncto autem, quae valvula adfigi potest? Addit, si dentur hae valvulae, fore ut nec sanguis ad alenda intestina egredi è venis illis possit, nec depurgari per illas, & depleri noxiis humoribus corpus. Tandem cur non sunt, inquit, additae venis etiam partium singularum, ne semel haustum alimentum remeet ab illis, & refundatur? Nihil prorsus, si quid ego modo judico, haec argumenta conficiunt. Fodia farfari, ait ille. Primùm, quaero ego ex Archangelo, si in punctum finiunt illae venae, quomodo cavae sunt? quomodo chylum accipiunt? Si haec possunt, imo si haec habent, quid impedit habere etiam valvulam? Quod secundo loco contradicit, Columbum quidem rectè premit, qui & ferre ab intestinis venas illas, & ad eadem deferre existimat. Nobis nihil negotii exhibet, qui solum posterius illis tribuimus. Sic enim rectè simul sanguis, & humoris recrementa rransponi per eas in intestina possunt, & valvula tamen foris intro spectante arceri, ne regrediantur, aut regurgitent. Nec tertia ratio melior est, deterior eriam, & ἀνύγκλωστα κλάθα. Primum enim quis certiores nos fecit illarum partium venulis valvulas nullas adesse? Quin tu Archangele, gallinae fili albae, cui obire plusquam lynceis oculis quaecunque vis, quâvis horâ licet, id protinus nos doces. Deinde scit natura, etsi à nullo docta, & artificiosè tamen ambulans, quibus locis opus sit appositis valvulis, quibus non. Denique per fidem tuam, quid iis Archangele tibi usus est, qui partes omnes nutriri vis τῆς διαπηθήσι Possent dici plura.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
