# De lactibus 36

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/36

Sed ἐνηθει τὸ τοὺς ἐνήθεις τῶν λόγων λίαν ἐξετάζειν, & verè Galenus d τὰ ἐχάτως ἡλίθια καταφρονεῖσθαι μᾶλλον, ἢ ἐλέγχεσθαι προσήκει. 2. Quoad quantitatem perpetuae, & sibi continentes sunt omnes, nihil usquam abjunctum in iis, aut dejunctum. Nempè omnes partes sunt trunci unius, non secus, ac venae alterae, & etiam arteriae, ut jam olim Aristot. e advertit. Magnitudinem tamen aequalem non habent, aliis majoribus, aliis minoribus (tab. 2. 3. B. 4. N,) ut solet. Si tamen cum iis compares, quae à porta, sive truncum, sive ramos spectes, non parùm ab illis magnitudine vincuntur. Illud observabile, quòd etsi minores, in intestinis tamen longè pleniùs, quàm illae apparent (ibid. G. H.) Quod ego puto in chyli, sive copiam, quâ turgent, sive potiùs candorem referendum Est enim candidi, sive albis in primis visum commovere, ac percutere. Copiam autem illam simul cum candore saepè observavi plurimum augeri, utrinque intestinis, dum chylo adhuc tument, sursum deorsum compressis. Duplo enim ferè, quàm antea & majores sic, & candidiores cernebantur. 3. Ut verò magnitudine facilè superantur à vulgatis, ita vicissim numero non parum illas excedunt, adeò ut propè altero tanto plures videantur. Quippè non solùm eas comitantur, ubicunque sunt: sed pluribus locis, ubi illarum nulla cernitur, spatiis intermediis (tab. 1. 2. 3. B.) ipsae nihilominus, & copiosis surculis, veluti fruticant. CAP. XIX. Dictum distinctè de harum venarum sutu (συνθέσει.) Considerata illarum tum Positio (θeis) tum communio cum partibus caeteris (κοινωνία.) In hac seorsum. Origo. Finis, Insertio, Progressus. An poris foratae? Videri. Non tamen ἀναστομβσθαιcum arteriis. Principium lecori, an Pancreati debeant? An venae sint sui generis? Iugis jejuni intestini inanitatis vera causa, Galenus hic refutatus, & ex occasione Fallopius, Crusta intestinorum. Ventriculus his venis caret. Itus nomine (συσθέτας Graecè) duo a Gal. complectitur σιν, quam a de dis. mor. Q cum b Cicerone positionem, seu positum cum è Celso (Gellius 4. 1. de loc. posituram d dicere ausus est) & κοινωνίαν quam communionem, seu aff. 1. b 2. de Nat. communitatem reddere possumus. Deor. Positionem simpliciter si spectes, in ventre inferiori, quemadc lib. 8 modum ipsa quoque, quae à portis jecoris nomen invenit, venae istae sitae sunt, d 4. Noct, Attic. 1. ita ut nullibi illas extrà eum, sicuti nec eas, quae à porta proficiscuntur, sit ine Gal. 16.us. venire. Sin compares ad Mesaraicas vulgares, sic, quemadmodum arteriae part. 11. faecissect. magis, quàm illae e, quod majoris sint momenti; ita, eâdem causâ, istae magis, ναν. c. 2. quàm vasa nostra, in profundo sunt abditae. Unde non paucis locis videntur transcendere vulgatas, & super illas incedere, (tab. 1. 2. 3. B.) An verò quod de vulgatis Galenus F, jungi eas per poros, quos vocant, arteriis, ut spiritu ab iis augeantur, id in has quoque nostras conveniat, ejus nihil adhuc observavi.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
