# De lactibus 42.5-7

Gaspare Aselli, De lactibus, 42.5 to 42.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/42.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/42.5

hh Fis post cibi sumptionem, ut & venae simul ad cibos se convertant, & ventriculus ex ijs, quantum prius per venos est exhaustum, in se ipsum trahat? Non enim hic manifestè ali sanguine ventriculum, & quidem perpetuò fateris? Nam & trahere ais ex venis (at quid trahat nisi sanguinem?) & fieri hoc post quam exuccatus est à venis chylus, sine ulla temporis, aut necessitatis majoris praescriptione. Possent adferri docendae huic rei ex Galeno multò plura, nisi ipsa haec, quae allata sunt, & multa iam essent, & satis superque, quid sentiendum de Lactearum nostrarum nutritione ostenderent. Si enim chylo ali nullâ prorsus corporis pars potest, ne illae quidem, quae naturae veluti cognatione quadam jungi cum ipso videntur, dispensationi ejus, procurationique praefectae, ventriculus scilicet, ac intestina; cur solas Lacteas, quae neutiquam dispari cum ventre, & intestinis tenentur servitutis lege, succus ille, pascat, nulli parti reficiendae reparandaeque comparatus? Sanguine igitur ipsae quoque alentur. Id quod praeter dicta magis etiam venae docent, quas iunctas ijs videmus, non solùm, quà reliquis vasis attiguae sunt, sed etiam qua seorsim progrediuntur, etsi has exiles admodum, & propè capil lares. (tab. 1. & 2. B. C.) Est autem id quoque unum ex Galeni placitis in, ad quam venae pertineant partem, ei necessariò pro nutrimento sanguinem esse.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
