Latin
43.5 to 43.6
Gaspare Aselli, De lactibus 43.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, hoc est, quod istum alimenti nomine Galenus oc, &Hippocrates non audent afficere, sed veluti alimentum, aut futurum alimentum appellant; illum verò Aristot. pp ultimum alimentum nuncupat. Quae qui minùs intellexerunt, multis se salebris implicuere, quas complanare alibi conati sumus. Verùm hic error hujus viri alteri geminus est, quo ventriculum ali, non sanguine, sed chylo conatus est efficere. Ita enim colligit. Fit chylus à tota ventriculi substantia. Ergo totam quoque nutrit. Hoc enim si placet, efficiam id quoque, ut nec cerebrum, nec cor alantur sanguine. Ejus enim vestigijs, hoc modo rationem concludam. Fiunt vitales, &animales spiritus à tota cordis, &cerebri substantia. Spiritibus ergo cor, &cerebrum aluntur, non sanguine. Simile in testibus, simile in utero audebo. Denique permitte semel mihi hanc concludendi licentiam, non minorem in agris nutritionis, quàm olim in Arcadiae, aper Erymanthius, stragem dederim. Nec kle Aquapend. tract. de ventriculo H Plautus Prologo Casinae. min 3. de Temper. 2. 1. Fac. nat. 11 nn Aquapend. de Ventriculo l. 63. Golib. de alim. Gal. Fac pp 2. de gen anim. 4. Nec illae ejus rationes meliores sunt, quamvis cum aliis ipsi qq communes.