# De lactibus 44

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/44

Prima. Ignobiliora sunt carne ventriculus, & intestina. Chylo igitur debent ali. Non puto tàm ignobilem ventriculum. Fac tamen esse. Quid fiet cartilaginibus, membranis, & ossibus? Imò, quid utrique vesicae, omento, utero, aliis? Cur illa quoque nutriri chylo non oportebit? Altera quae tamen, ne quid dissimulem, Avenroësrr quoque est. Cessat sames statim à cibo assumpto. Chylo igitur nutritur venter. Quid enim hic proposito consequens, quid consentaneum? Definit à cibo oblato famis molestia confestim, nec dum tantillo chyli genito. Quomodo igitur ventre nutriendo famem chylus sedat, qui nondum est? Non ergo, quia nutritur mox à cibo venter, eò fames eximitur, aut depellitur; sed ideò oblitescit tantisper, & veluti placatur, mitigaturve, quia aliò distractus ille, & operi incumbens suo, non sentit fuctum, famis causam. Quod non ineleganter quidam, etsi obscuriùs, & sine apposita causa, dixerunt cessare famem animalem, non naturalem. Quid autem mirandum si, cum dolor dolorem fs, genere sibi similem, obscuret; voluptas, eaque major, dolorem sibi contrarium, eumque minorem, extinguat? cum ita comparatum naturâ videamus, ut quemadmodum omnis detractio voluptatis, consecutionem adfert doloris; ita omnis successio voluptatis, adferat amotionem doloris Tertia, quae tamen Galeni et quoque putatur. Nisi chylo alatur venter, efficietur agere illum ratione, & consulto. Nec enim sibi laborabit, aut feret, sed aliis partibus. Hic quoque plumbeo pugione pugnat. Multum abest, ut hoc efficiatur. Laborar aliis partibus publicè, & Naturae consilio, quae provida cum sit utilitatum, opportunitatumque omnium, incredibiliter hoc, ut caetera, quo scilicet totius necessitatibus ita consuleretur, est fabricata. Laborat sibi privatim, & consilio suo, dum voluptati studet, quam ex ingesti cibi commercio, & mutua tanquam cognatione percipere sentit. Atque hoc est admirabile illud μημάνημα seu σύφισμα potiùs (quâ licet indoctâ, nihil tamen est callidius) Naturae, quo in deleniendis, & velut inescandis per illecebras, & nescio, quae lenocinia partibus illa utitur, quas alienis parêre, quàm suis usibus, maluit, quibus detractis, aut è rerum natura exemptis, nec stirpium genus ullum, nec animalium stare queat. Sed diu jam longior sum in explicanda Lactium hac communi actione, quàm volui. Ad propriam venire tempus est.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
