Latin
CAP. XVIII
Gaspare Aselli, De lactibus 46
Unproofread scanNot analysed yet
genus, unum, quod motum trahit, aut pellit; aliud, quod immotum, &quiescens; sanè si sensus testimonio standum sit, posterioris utique generis tractus hic, &pulsus nostrarum venarum videri poterit. Sin ratio quoque in partem vocetur, consulaturque è structura earum deprompta, fortè nec prior, etsi nobis per obscurus, denegandus ijs fuerit, de qua re mox in usu dicturus sum. Quomodo autem, &à qua causa fiunt duo motus isti? De tractu antiqua est controversia, &multis ultrò citroque rationibus agitata. Ut ommittam Epicuri sententiam (quam apud q Galenum, &apud Lucretium r, etsi à Galeno discrepantem aliquantulum, legere unusquisque per se potest) Galenus, cum duplicem tractum statuisset s, alium qui successione ad id, quod vacuatur, alium