# De lactibus 46

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/46

genus, unum, quod motum trahit, aut pellit; aliud, quod immotum, & quiescens; sanè si sensus testimonio standum sit, posterioris utique generis tractus hic, & pulsus nostrarum venarum videri poterit. Sin ratio quoque in partem vocetur, consulaturque è structura earum deprompta, fortè nec prior, etsi nobis per obscurus, denegandus ijs fuerit, de qua re mox in usu dicturus sum. Quomodo autem, & à qua causa fiunt duo motus isti? De tractu antiqua est controversia, & multis ultrò citroque rationibus agitata. Ut ommittam Epicuri sententiam (quam apud q Galenum, & apud Lucretium r, etsi à Galeno discrepantem aliquantulum, legere unusquisque per se potest) Galenus, cum duplicem tractum statuisset s, alium qui successione ad id, quod vacuatur, alium

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
