Latin
CAP. XXIII
Gaspare Aselli, De lactibus 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. Remotae duae objectiones. Costaei, &Laurentij rationes in nos nullae, Chylus an sanguis craßior? Cur tot venae rubrae ad intestina? Non semper verum, quae frigida, &exanguia pauco egere alimento. Intestina cur multo egeant? Totius per illa expurgatio. Renibus cur amplissimae venae? JOn minor est virtus, quàm quaerere parta tueri, ait Poeta a Planè ita est a Ovidiu Non diligentiùs investiganda veritas est, quàm defendenda, cùm investigaris, contrà hominum ingenia, calliditatem, argutias. Id hoc capite facere visum est, &removere argumenta, si quae negocium facessant. Ea duo sunt, quibus quidem momenti aliquid insit, aut ponderis. Nam quibus alijs Costaeus b. &Laurentius, inc eos pu-b libell. de ugnant, qui diversas in Mesareo venas chylo, diversas sanguini ducendo tribuuntsis venarum Mesaraei. (quod nos quoque facimus, dicimus, licet longè, ac illi, aliter) ea sponte, &ip c 4. Hist. Asa sui vanitate, ex iam dictis ruunt; nec dicta fuissent ab ipsis unquam, si, ut ille, atig. 5. ait, aut sensu cum labore aliquo uti voluissent, aut temperare potuissent, sine fide sensuum, incassum rationes acervare. Nam vel explorato falsa sumunt, cu jusmodi ista sunt, sensum nullum inter Masaraicas discrimen facere omnes similes, exortu, colore, contentis: vel ea, quae ipsa in quaestione, &controversia versantur, quale istud est, omnes eadem lege, ac conditione teneri, iisdem operibus perfungi. Alia ita frivo la sunt, &inania, &ἀσυλλόγιστα καὶ ἀνακόλεθα, ut opera sit abuti, dare operam ijs refellendis. Ergo omitto, &ad illa venio, quae dixi, majoris roboris, &saltem cum specie aliqua argumenti. Eorum primum hoc est. Tenuissimae, &angustissimae sunt hae venae, ut vincit sensus. Chylus sanguine etiam crassior est. Quomodo igitur rectè, aut recipit tur in eas, aut per eas permanabit? Alrerum. Venae Masaraicae vulgatae, sive rubrae, plurimae sunt ad intestina, &tantum non infinitae. At quo tanta copia venarum, &sanguinis, nutriendis corporibus frigidis, &exanguibus? Alius igitur praeterea earum sit usus oportet. At quis ille, nisi chyli transpositio, &traductio adjecur? Firmatur haec ratio. Venae hae plures in gracilibus numerantur intestinis, quam in crassis. At contra fieri oportebat, si nutritionis illis provincia foret delegata. Quis enim nescit pluri alimento egere, eodem in genere, quae sunt majora, pleniora, pinguiora, quàm quae raria his, &diversa? Ad primum in proclivi est responsio. Quidquid sit de chyli crassitie, de qua d Berbus, &non disputo (nam alii d sanguine tenuiorem faciunt, quia minùs inquiunt, est, Carpus f. 145 quàm ille excoctus. Crassescit autem omne, quod coquitur. Galenus contrà e, c 3. Fac. reat. Nihil, ait, ex ventre, &intestinis in arterias, ut ex venis, subit. Quomodo enim ex tàm crasso, 14. in sin.