Latin
49.5 to 49.6
Gaspare Aselli, De lactibus 49.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ad hepar usque per venas istas perferri: ibi demum antequam scilicet in ipsum excidat, modò subpallidum, modò subrufum conspici. Id in equo, &in vacca praegnante mihi notavi. Sed profectò nec hoc sonuit unquam praeparationis nomen, quod isti pertendunt: nec vis ejus, &potestas, eam ullo pacto trahit necessitatem, quàm isti somniant. Praeparantes artes Aristoteles f, &Galenus gestatuunt: &nos oFi. Ethic. 1. g de constit. mnes novimus Coriariam Sutoriae, Ferrariam fabrili materiam praestruere: An artis c. 2. igitur illa, calcei rudem formam corio, haec securis verbi gratia, ferro imponit? Nihil minus. Illud modo praestant, ut in eas materias figurae illae faciliùs, proprijs ab artificibus, induci queant, Sed est haec tota res multò in ipso humano corpore manifestior. Praeparat cibum ventriculo gula, &chyli tamen nihil unquam, vel leviter simile, in illa reperias. Praeparant vasa seminalia semen testibus: quis unquam in ijs, antequam cum testibus committantur, vestigium aliquod seminis conspexit? Praeparat dexter cordis ventriculus sanguinem sinistro, in vitalem ibispiritum exornandum, nec tamen vitalis spiritus speciem ullam, aut imaginem, aut rudimentum illi unquam imprimit.