# De lactibus 50

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/50

Atque idem est, ne sim longior, de plexu choroide, qui in anterioribus cerebri ventriculis. Quomodo autem fiat haec praeparatio, & quibus causis, atque auxilijs, ex ijs, quae de usu dicturus sum, fiet perspicuum. ubi & de venarum, quam fingunt αὶ μαπώσαι, id est conficiendi sanguinis vi, ac potestate. Illud hic obiter observo, cùm praeparare succum hepati venae nostrae dicuntur, non id illas agere in hepa tis gratiam. ratione enim sic, & consilio ducerentur. sed primò, & per se, sui oblectamenti causa, tùm necessitate quadam, qua sit, ut cum duo corpora congrediuntur, unum in aliud non possit non agendo vim suam exerere. Refertur ad actionem partis etiam Sensus, de quo ipso quoque ambigi potest, in sit necne venis nostris? Non multis verbis opus est. Quod de alijs venis Galenus h, idem de his cense, perse, & naturâ suâ sensus omnino esse expertes, h 16. ues. par. sive frangere velis, sive vrere, sive incidere, sive laqueo excipere. Quod si sentire aliquando dicuntur, aut etiam sentire videntur, id non aliter i profectò, quàm aut mem caus. 5 i 5.us. part. 2 branae, quam sibi aliundè adsciscunt, ope, aut beneficio adjuncti proximè nervi consequuntur. Id quod nec Aristoteli latuit, qui & kipse, Nervus, inquit, ignem 2. de plac. 4 non patitur, cùm vena patiatur. k 3. Hist. 5. LACTIUM SEU VENARUM LACTEArum Lisus. CAP. XXV. Explicatio usus Lactearum bipartita. Partis usus alius qua pars, alius quà pars cognita, Galeni librorum de usu partium duo summa capita. Actio, & usus partium, est eocoiαςnorma, ac regula. Disciplinarum inter se nexus, & connexus, Estat, declarata actione Lactearum, aggrediamur ad explicationem illarum usus. Erit haec omnis bipartita. Exponetur primum ad fungendum rectè, atque ordine munus suum, quemadmodum affectae sint, seu quàm opportunè, probeque, comparatae, & compositae, qui est usus a partis propriè, & simpliciter. Tum a L. us part illud docebitur, earundem inventio, cognitio, explicatio, ad remomnem medicam, & philosophicam, quantum momentum habeat, & utrique quantum lucis adferat, qui usus ipse quoque partis est, sed cognitae à nobis, acperceptae, ni fallor, Utilitas rectius, quàm usus dicitur. Utrumque Galeni adeò imitatione fiet, qui ipse quoque in de usu Partium, cum sexdecim totis libris, Usus omnes singulorum membrorum, edendis actiD onibus destinatos fuisset prosequutus quàm exactissimè, ultimo tandem b.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
