# De lactibus 52.1-4

Gaspare Aselli, De lactibus, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/52.1

quantum doctrina ista usuum ad rationem omnem explicationemque naturae ad ethologiam, ad medicam alάννωσιν, περυναισιν, πράπουσιν conferret, demonstrandum sibi, explanandumque putavit. Sapienter, ut saepè solet. Est enim certè non parti modo cuique suus quidam usus proprius, quem, ceu κρικαί, ut fusè, docteque idem Galenus cactione metimur, non secus, ac membri ipsam ἀφνίαν, (quod CI.us. part. quàm ad actionem est appositum maximè, tàm maximè suos omnes numeros obtinet:) sed habet ipsa quoque cognitio, ut rerum caeterarum, ita partium humani corporis suas utilitates, quâ scilicet vel ad actionem aliquam necessariam humanis usibus illa refertur, vel in aliarum, & aliarum rerum cognitionem vicissim nos inducit, non in eadem modò disciplina, sed saepè in diversis, & toto genere à se abjunctis. Habent siquidem hoc omnes artes d, & scientiae, ut, tanquam in catena artid Cicero proculi, nexae inter sese, aptaeque, communibus quibusdam vinculis jungantur, & Archia. quasi cognatione quadam inter se contineantur. Quod adeò verum est, ut, si Ciceroni credimus e, ne virtutis quidem philosophia, etsi in alio planè ac disFinibus. simili genere, absque naturae consideratione, contemplationeque ad vitam beatè, & cum ratione degendam, aut sufficere sibi possit, aut satis suam dignitatem tueri. Sed utrumque ipsum usum explicemus. XXVI. CAP. Usus partis ab actione, quibus differat? Galenus à contradictione vindicatus. tisus qui, qua actione, praestantior: Actionis perfectio duo in parte requirit, non plura. Partium organi actionem edentis quadruplex varietas. Partes singulae Lactearum, quemadmodum ad actionem conspirent, Fibrae, Caro Membranae. De venarum fibris confutata Fallopij opinio. Ntequam de primo Lactearum usu decernamus, quem usum diximus proprie, & simpliciter, statuenda nobis differentia est, qua ab actione ille sejungitur. Ea Galeno a auctore in hoc posita est. a T. de loc. quod ille partibus adest semper, etiam ociosis, & cessantibus, haec, aff.i. nisi negociosis, & agentibus nunquam. Rectè.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
