Latin
56.5 to 56.7
Gaspare Aselli, De lactibus 56.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quod si esset, hominem ἄμουσον faceret, raptim, &abundè, quod ingestum stinis. m. Gal. ibid. ejus est, per viam amplam exhausto. Numero Mesaraicas vulgares multum, ac nibi, &c. 18 multùm superant. Non injuriâ. Plus multò chyli ad totius providentiam jecori, quàm sanguinis intestinis in privatam nutritionem, debetur. Plurimae ad gracilia, pauciores aut ferè nullae, ad crassa pertinent. Id quoque rectè. Illa nempè distributioni, ista excretioni inprimis serviunt. Illa succi alibilis, ista foecum, &purgamentorum inutilium sunt receptacula, 8. Locum imo in ventre obtinuerunt. Culinae enim corporis, &nutrimenti officinae, cujus ibi sedes est, famulari eas oportebat, bajulorum o instar, qui triticum ex agris, ad communem aliquem urbis locum, ceu furnum, coquendum ibi, mitigandumque in panem deferunt. Quod venis, &arterijs minùs in abdito sitae, &magis in propatulo sunt, id PAGuspiam vasorum illorum dignitati tributum est. p. Ut . n. necessitate nihil fortassis, ita dignitate minimè parum illis utrisque concedunt, sive succum spectes, quem dispensant, sive munus etiam officij, quod per se, &prima ratione, in solius jecoris gratiam comparatum videtur. Consuevit autem natura semper quod dignius est, ei de tutiori quoque, ac digniori loco providere qu 9. Inserunturin intestina omnes, nulla in ventriculum, nec minima quidem Ratio. Quia, ut rectè Gal. ,etsi sibi parum in hac re constans (nam ventriculo quoque suas Mesaraicas alibiaddicit, etsi pauciores) digestionis organum est ven triculus, non distributionis.