# De lactibus 57

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/57

Fieri nullo modo poterat, cum agant necessitate naturae quicquid agunt, quin crudum, & rudem adhunc chylum, si ad ventrem etiam pertinerent, direptum ex eo, ad hepar traducerent, non sine ingenti oeconomiae totius corporis confusione, & irreparabili coctionum succedentium detrimento, quarum nulli redintegrare datur, quod peccavit quae praecessit. 10. Ad intestina nisi hiarent oscillis suis, hirudinum instar, sicut diximus, nec trahere possent ad se chylum; & promiscuè pellentibus in ea intestinis, non chylus magis, quàm, quae mixta ipsi sunt recrementa, atque reliquiae confecti cibi, ad hepar per ipsas concederent, nunquam ibi sanguinis specie rectè exornanda Quòd probè Gal. vidit, & ideò suis quoque Mesaraicis, eum, quem verè nostris damus, insertionis modum adscripsit, ut suprà, laudatis ipsius in eam rem locis docuimus. 11A Crusta oblinente gracilia intestina, in quam finiunt, duplex commodum illis accedit. Primùm, vicem tanquam operimenti exhibet oscillis earum, ad interiorem intestinorum capacitatem hiantibus, ne obliteratis illis, occae catisve à sordibus chyli aut pereat distributio, abolescatque aut frustretur saltem, ac interpelletur. Deinde veluti pro filtro est, per quod sensim, & ceu guttatim chylus ad eadem oscilla, fugendus ab ijs, appellit sese atque infinuat. 12. Adeps, praeterquàm, quòd usum praebet ceu mollis strati, cui incumbant, calorem quoque earum fovet, quò sic ejus ope tùm tractio ipsa, tùm praeparatio feliciùs absolvatur. 13. Ad eandem caloris rem Glandulae quoque faciunt, ut jam olim observatum s auctori libri de utilitate respir. Praestant eaedem istis venis, illos quoque usus, quos praestare caeteris Mesaraicis vasis diximus ex communi sententia, qui erant, instar propugnaculi firmare eas, quà dividuntur: & in divortia variè abenut; fulcire in reliquo progressu, ac tutò deducere. Qui usus earum, ut non sunt contemnendi, ita meo judicio maximus, & Pancreatis praecipuè (si tamen hoc non principii magis, quàm simplicis glandulae subit vicem, de quo suprà dubitavimus) ille est, quem facile candor illarum insignis, & substantiae ipse modus arguunt, caenosiorem, crudiorem, & pinguiorem chyli partem in sese corrivare, ac combibere (modo non dissimili, quo in faetu jecur, seu placenta uteri nuncupata, quod in materno sanguine foeculentum est, exhaurit in sese, & absorbet) quò sic, quod restat illius, purius, liquidiusque ad hepar, in sanguinis ibi formam induendum, subeat, & permanet. Atque hoc omninò illud esse mihi persuadeo, quod Hippoc. 1 dixit ὅπου τελματώδια ἐκεῖ καὶ ἀδένες. Hoc enim τιλμα πάθις nihil aliud mihi est, quàm chyli illa, quam dixi caenonos, & impurior portio. Quos enim Fallopius nu ponit in sima hepatis meatus, qui in Glandulas, & Pancreas inde porrecti, oleaginosum quendam succum flavum, & subama rum in illas eructent, deponantque, mihi videre nondum contigit. Et quod de succi amarore dicitur, id satis Pancreatis caro convincit falsi, ita palato grata, ut inde vulgò etiam nomen invenerit, Dulcis boli, seu Dulcis bucceae, ut quidem Carpus annoravit.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
