Latin
CAP. XXIIX
Gaspare Aselli, De lactibus 58
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIX. De usibus, qui ex Lactearum cognitione Medico, &Philosopho accedunt. Eorum praeprioribus dignitas. Duplices esse, alios communes utrique, alios Medico magis proprios. Illi Physiologici appellati. Ex ijs primus explicatus. Sublata gravissima controversia de officio Mesaraicarum. octo omnes de illo sententiae falsi convictae. Venae hermaphroditae. Iacob. de partibus, Zerbus, Carpus, Massa, Laurentius, alij, variè notati, aut confutati. Vos hactenus recensuimus Lactearum Usus, ex eorum numero omnes sunt, quos simpliciter, ac propriè esse usus diximus, qui sin Actionem . s. referuntur toti corpori utilem, ac necessariam. Superest de ijs videre, qui ex earum cognitione, ut Gal. loquitur, Philosophis, &Medicis accedunt. Qui etsi in secundum locum ac ordinem conjecti à nobis sunt, nihil tamen videri debent primis illis, si ratione modò rem scrutari placeat, inferiores; superiores, etiam for tassis, &praestantiores. Galenus quidem certè, ita hujus generis Usus magnificat, ut cum a perfectissimae Theologiae principia contineri ijs dicat; tùm solis naturae totius comparari scientiam affirmet. Quin idem eorundem explicationem cum ἐποδὺ D comparat, qui ante Deorum aras à stantibus concinitur: alibi verò etiam chymnis ipsis sacris praefert, &majori dignam attentione ait, quàm d omnia Eleusiniorum, aut Samothraciorum sacrorum mysteria. Quicquid sit, non est opus vino vendibili suspensa hedera. Ipsi, quanti sint, facile per se loquentur. Nos eos, cùm multi planè sint, nec eodem omnes referantur ad duo summa, sive capita, sive genera redigemus, ut alij sint Philosopho cum Medico magis communes: alij huic, quam illi, magis proprij. Adferemus ex utroque genere aliquos, qui . s. in mentem nobis venient, è multis paucos: (Nam omnes quis possit? )à prioribus adeò capto initio, quos Physiologicos tantisper appellabimus, dum vocis aptioris nobis copia suppeditet. Ex his PRIMVS facilè iste est; quòd illa per eam controversia, &nullo propè negotio, tollitur, quâ illud tamsaepè, multumque quaesitum hactenus est, Chyli adjecur, &vicissim, sanguinis à iecore ad loca chyli distributio, per quas vias obeatur, seu ut alij proponunt, Per easdemne venas Mesaraicas, tùm nutritio, tùm distributio sit, an aliae nutritioni aptae, &constitutae sint, aliae distributioni. Nihil est ampliùs, quod ambigere nos sinat, inventis semel, &constitutis Lacteis. Patet luce clariùs, alias ducendo sanguini, alias, ac toto genere ab istis diversas, vehendo chylo allegatas. Patet item, quoties opus est, posse &chylum nihil impediente sanguine, &hunc vicissim nihil obstante illo, quo oportet tuto, ac certo itinere commeare. Hic verò Usus, sive utilitas est, quantus sit, &quantum habeat ad rem medicam, &philosophicam momentum, docere potest inprimis ipsa quęstionis istius difficultas: tùm sententiarum varietas, quâ laborat, ut difficultatis semper, ita vanitatis, ac falsitatis prope semper index ac argumentum: denique, ac clarissimè omnium, incommoda, &difficultates, quibus maximis, &plurimis urgentur, qui secus sentiunt.