Latin
59.5 to 59.7
Gaspare Aselli, De lactibus 59.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sensus, inquit, docet soli nuke Zerbus ex tritioni delegatas, sive succum spectes, quem intra se coërcent, sive ipsam in intestina insertionem. Conciliatera diff. 47. Naturae quoque faciunt injuriam, cujus dignitatem magis quocunque Erasistrato eunt imminutum. Quid enim alieniùs ab ejus artificio, solertia, providentia, quàm unâ, eâdemque particulâ ad functiones duas, tàm inter se dissitas, tàm repugnantes sibi, &nullo aptas ordine, tantâ cum rerum perturbatione abuti? 11. Pallit. na Natura, inquit Aristoteles! Naturae genius, uno non nisi adunum utitur, &nunquam quicquam tale facit, quale Delphicus gladius est. Nec verò minùs per se singulae laborant. Qui solum chylum vehere contendunt, nunquam explicabunt, per quas alias, sive vias, sive venas, indigentiae intestinorum subveniatur. Qui praeterchysum sanguinem quoque ferre asseverant, sed alias eas, atque alias, ecquod dant discrimen inter illas, ut ita esse credamus? Nam differre oportere, ut nullo alio, aut colore certè, &contentis quis non intelligit? Atque idem incommodum eos quoque manet nihilo minùs, qui utrunque omnes facere autumant, sed tempore alio, atque alio. Nam quod ajunt dilutiorem in iis sanguinem videri, nihil est, imò falsum est. Nullus propè aliis in venis, aut crassior apparet, aut nigrior. At maximis omnibus difficultatibus obruuntur, qui quarta in opinione sunt. n Laurent Coguntur hi dare (quod &dant ultrò m nonnulli) nulla tractus, nulla coctionis, nulla nutricatus omnis certa esse, aut definita, aut rata tempora.