# De lactibus 6.1-4

Gaspare Aselli, De lactibus, 6.1 to 6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/6.1

idque à peritonaeo (à quo etiam Galenus ipsum Y deducit) productis ab eo membraneis fibris, quae paulatim in duas Mesenterij membranas abeant. Atque haec causa creditur magni illius lumborum, & intestinorum consensus, s 4. in 6. Epi. Fibras illas membraneas, vel certe primum Mesenterij exortum Gal. ἄρτημα svotom. 6. care videtur, quod alij vinculum, alij appendiculam vertunt. Hippoc. nervos 14. in 6. Epia simpliciter appellat, quòd, ut Gal. t ait, quaecunque ex ossibus orta exanguia corpora, ea θρασυνδιπηκὰ veteribus medicis appellare mos fuit, ut sic ea à nervis, voluntarij motus principijs, appellationis modo secernerent. 5. Connectitur ex Gal. a non solùm cum subjecta illi spina, & ijs, quae ad ilus uis part. 2 lam, de quibus jam diximus: sed etiam cum intestinis, & vasis, quae ad intestina feruntur, ac praeterea cum alijs omnibus circumfusis corporibus. 6. Magnitudo, si ad intestinorum longitudinem compares, quae colligat, nimis, quàm parva videatur. Cùm enim intestina duodecim, aut quatuordecim ulnarum longitudinem aequent, ipsum vix ulnae mensura est. Fit autem, vt tàm parvum cùm sit, nihilomnius facilè tantae longitudinis intestina comprehendat, propter plicas illas, similes ijs, quas in indusijs vulgo ninfas vocant, quibus obliquatur, reduplicaturque. Quae nequaquam frustra à natura factae, sed eum in finem, ut tam prolixam intestinorum longitudinem non difficulter, exigua, si cum illis conferas, abdominis capacitas includeret, caperetque. 7. Numero et frunum & continuum est, & Galeno etiam: tamen ab eodemmet Galeno, y ratione venarum, & arteriarum, quae per illud excurrunt parVibidem tim ad tenuia, partim ad crassa intestina pertinentes, distinguitur in id, quod gracilia intestina inter se committit, & appellatione generica Mesenterium dicitur: & in aliud, quod crassa complectitur, & peculiari nomine μισέκαλον ἄppellatur. Quin idem Gal. E triplex facit, eâdem causa & ratione, unum quod 2. lib. de diss. ad dextram situm, primarum est coli partium, aliud quod est 4 πυλεπτῶν tenuium ven. & Art.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
