# De lactibus 60

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/60

Quod quid aliud est, quàm potissimum, idemque primum naturae munus, quo continetur animantium omnium salus, sine quo non est vitam vivere, nullâ lege statâ aut praescripto regi, nullum modum, nullum ordinem tenere; omnia casu, omniavi, ac impetu, & atomorum tanquam incursione geri, atque administrari; tùm verò insatiabili, sacraque & obscaena fame, perpetuo partes omnes attineri, absumique hoc est in morbo continenter, & sine intermissione, tanquam in Bulimo, aut Diabete, jacere? Coguntur dare, easdem venas, ad eadem intestina relatas, simul radices esse, simul ramos: ramos, quà ferunt ad illa, radices, qua ab illis ijsdem sugunt. Coguntur dare, quamque venarum istarum partem simul trahere, simul pellere, pellere ad hepar, trahere ab intestinis. Coguntur dare eadem earundem venarum oscilla, simul dilatari, laxarique simul contrahi, ac adstringi illud, dum sanguinem deponunt, & veluti vomunt in intestina; hoc dum chylum ab ijs exorbent, & hauriunt. Denique, cum in eo nobis omnes assentiant, fibrarum ope totum distributionis opus perfici, coguntur illud quoque dare, rectas omnes fibras, quae tractui serviunt, trahi, rapique simuli & semel, non in diversa modo, sed planè etiam in contraria. Quod argumentum ita lacobum n de partibus, Zerbum, Carpum, alios torn in I. 1. Avic. doct. 5. sit, adflixitque, ac perculit, ut comminisci hermaphroditas, nescio quas, & ansum. I. c. 1. drogynas in istis venis fibras, sine certo principio, sine capite (puto etiam sine cauda) coacti fuerint, quibus, ut sanguisugis, promiscuè utrinque ad omnem tractum facultas, quae praesidet, abuteretur. Cujus commenti absur ditas, puto, in causa fuit, cur hoc argumentum à Laurentio, etsi propositum, sine tamen omni responsione, prudenti, ut opinor, silentio praeteritum fuerit, Scilicet religiosiora sunt sacra tacita. CAP. XXX. Usus Physiologicus secundus. Exploditur vis αἱματοποιητικὴ venarum extrà jecur. Galenus hic sibi non consentit. Recentiores mirè dissecti, omnia miscent, omnia movent, nihil promovent. Fibrae venarum carneae rubraeque Mercati somnium. Alia ejus ἄτοπα. Pituita in venis quomodo in sanguinem facessat? Mustum in dolio, quâ se vi adperfectionem vini promoveat? Equitur secunda utilitas, quae ad eam controversiam pertinet, qua de venarum extrà jecur αἱματοποικτικῆ, id est, sanguinis confea L.us. par. c. ctrice vi disceptatur, tàm in certam illam, dubiam, & impeditam, ut ne Galenus quidem ipse satis ea in re sibi constiterit. Qui cùm pasimvenis istis eam, de qua agimus, vim concessisset, a tandem ai 9 3. de doctus meliora (puto ab Aesculapio suo, qui dormienti quoties libitum est, Temper. 2. ele . mo adstitit, & somnia pituitâ quàm purgatissima misit) erroris eos arguit manifesti b qui pla ita sentirent. Quae res, & Galeni inconstantia, in diversissimas sententias, & contrarias adec posteros distraxit, alijs vim omnem ejusmodic removentibus à venis: alijs om nem d tribuentibus, & quidem solis: caeteris dividentibus veluti sententiam & ut Iupiter ille Homericus, partem negantibus, partem dantibus.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
