Latin
CAP. XXIIX
Gaspare Aselli, De lactibus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Aiunt hi, vi &naturâ suâ nihil tale potesse venas, posse adjutas hepatis in eas influxu, Quem influxum ita variè rursum interpretantur, facilè ut videas omnia movere &nihil promovere, aut, quod est verius, omnia dicere, &nihil dicere. Quid enim varium magis, imò varum, dum alij, quod influit vim, &facultatem esse pertendunt: e caeteri nequaquam, sed instrumentum tantùm, calorem scilicet cujus ea vis sit, ut quamcunque succi in venis partem proximè contingat, eam, quasi virgulâ divinâ, aptam confestim reddat, ad formam sanguinis induendum; eidemque ruborem indat, qui primus est, inquiunt, actus caloris in dulci, &albi materia. Scilicet ut quondam e Grex totus in agris, „Vnius scabie cadit, &porrigine porci, Vnaque livorem conspecta ducit ab una. Quae sententia Mecati est f, qui ut nihil absurdi prętermittat, nescio quas prętereà, nulli visas unquam, nulli videndas, nisi cui ipse oculos suos utendos dederit, carneas in venis fibras comminiscitur, quarum rubro colore ita prae afficiatur, praetingaturque idem succus, ut nullo negotio calefactus in sanguinem vertat: &ob quas fieri, inquit, dum coquuntur in venis humores, ut rubrum in urinis sedimentum appareat. Praetereo de sanguine dicere in his genito, quem nonnullis eorum sanguinis rudimentum magis, quàm sanguinem, seu, ut Epicurus diceret, quasi sanguinem. non nullis sanguinem quidem, sed imperfectum: caeteris absolutum, expletumque omnibus suis numeris, &planè sanguinem appellare placet. Dirimunt totam controversiam venae nostrae, &secundum eos pronunciant, qui sunt à parte negante. Quippe docemur autopsiâ, vulgatis quidem Mesaraicis abundè sanguinis esse, sed ab hepate immissi: in venis chyli, ne volam quidem ejus, aut vestigium extare, quae tamen praecipuo pro fundamento erant adversae sententiae. Unde idem Mercatus, Ineptum, inquit, est dubitare, insit ne vonis sanguinis vis effectrix &signum ignorantiae. Clarum id in Mesaraicis, quae affluunt sanguine. Quàm inaniter quis non videt? Imo Mercate, ut servem illud vetus λέγοις ἀμείβου τὸν λόγοις πείθον τά σὲ hoc est, vt pro verbis reponam verba, parpari, Aegri syncipitis, &cucurbitam quaerentis signum est, quod Mesaraicae vulgatae sanguine affluunt, ex eo concludere illas ἀματοποιεῖν Nec verò illud te juvare potest, quod Galenum alicubi dixisse adfers, pituitam in sanguinem verum facessere ijs in venis, quae à cava perducuntur. Nihil hic subsidij est, &in caducum parietem inclinas. Per pituitam, crudiorem sanguinis partem ille intelligit. Quomodo autem is in sanguinem perfectum migret, istis in venis, idem explicavit clarissimè, &docuit, non venarum id ope, sed caloris in sanguine insiti evenire, qui ubique in melius promoveat illud, cui insidet. Id quod egregiè exemplo musti in vase bullientis declaravit, g non vasis beneficio (quis enim tàm vacui capitis, hoc ut credat?) sed a Iouber Paradox. 4. decad. 1. b Columbus lib. 6. Pesal. c Archanc d Bauchin I Theat. c. 44. &Iac h. de Partib.