# De lactibus 62

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/62

item Carpus. e Laurent. Quem locum pulcherrimum à nemine hactenus expositum diligentiùs, id unum est ex illis, quae vehementer, & saepiùs miror. ἀλλὰ καθούδομεν καὶ εἰ μείζοσι. CAP. XXXI. uisus Physiologicus tertius, αἱμάτωσις in jecore ubi fiat, & quo modo. Opiniones quinque. Quatuor aliorum ea de re opiniones nihili. Lacteis nulla cum venis hepatis caeteris communio. Fissum jecoris. On minus, quàm de venarum extrà jecur αἱματάσι de ea, quae perpetratur in ipso jecore, vulgò litium, & altercationis est. Ut consultò eos praeteream, qui hepati omnem planè, αἱμάτασιν adimunt (nec enim est hujus loci talis executio) adhuc quinque minimùm inter opiniones, tanquam totidem inter scopulos jactamur, etsi credere possumus, tantum non ad scopulos imus. Prima est, fieri sanguinem a in venis hepatis solis, à vi innata illis, atque ingenita. Quid hepar inquies? Nihil magnum, aut memorabile, & tamen aliquid. credo ne prorsus nihili sit, & intestabile. Affunditur venis, ut stabiliat eas: ut veret coalescere, & in se mutuò considere; vt calore suo vim earum αἱματοποιητικὴν promoveat. Secunda, absolvi b injecoris simis, quod jecoris fissum vocant, in quae è portae ramis excidat chylus, venis nihil ad eam penitùs, aut operae, aut virium conferentibus. Tertia, e perfici in portae radicibus, non vi ipsis insitâ, sed accersita ab hepatis carne; perfectum, omnem in ejusdem hepatis carnem, nutriendae illi, deponi: inde, quod nutritioni superest, pelli, & in cavae radices abripiQuarta, absolvi d quidem in portae radicibus, ut vult prior opinio, subeunte in eas per tenuissimas venarum tunicas vi, à carne hepatis derivata: caeterùm absolutum nequaquam omnem, sed partem solùm ejus, quanta scilicet alendae sat est, effundi in carnem, reliquum rectà per anastomoses transsumi in radices cavaeQuinta, naturam, e & qualitates caeteras sanguinis à venis; ruborem ab hepatis carne, in quam efferatur, trahere, idque momento. Ex his quoque tot opinionum scopulis venae nostrae nos expediunt. Nam pro secunda pronunciant, quantum quidem mihi oculorum argumento, & conjecturâ deprehendere adhuc licuit. Per carnem enim hepatis dispergi, in eam desinere, obliterarique usque animadverti, nullâ interim notatâ, deprehensaque, cum vasis ejus caeteris, communione muneris, aut societatis. Quod si ita est, quis non videt, in ipsam carnem hepatis exonerari chylum, elaborandum ibi in sanguinis formam, atque speciem, inde crassiorem ejus partem, in ramos portae, subtiliorem, utilioremque in cavae radices excipi. Sed haec clariora tempus faciet, & à nobis ipsis fusiùs alibi explicantur.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
