# De lactibus 65

Gaspare Aselli, De lactibus, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65

CAP. XXXIV. usus Physiologicus sextus, cum alijs quibusdam Devenarum generibus, & numero nondum rectè constitutum esse. Lacteas nostras verè esse porta venas, non illas alias. 7. Famis causam non videri suctum venarum à ventre. B. ἀναστομῶσεις venarum in hepate, si modo sunt aliquae, non eun usum praebere, quem vulgo volunt. 9. Cavitas cur nulla in jecore. to jam Sextae vtilitas, ad σίμαα illud Anatomicum spectans, quo de venarum numero, ortu, nominibus, constituitur. Aristoteles unicam venam a numerat, quam magnam vocat, & cujus primum ortum à corde reperit, Medici duas agnoscunt, quas è djecore dispensant, quarum alteram cavam nominant, alteram portae. Planum faciunt nostrae nec numerum venarum rectè adhuc initum vulgò, quarum tertium genus ipsae sunt: & dari venas, quibus nulla prorsus intercedat cum corde societas, conjunctione, praeter illam, quae, ut cum principio, cum partibus omnibus, illis est communis Illud praetereà docent, quam portae vulgò usurpamus, quamvis tueri id nomen possit, si primum ejus spectemus è fisso jecoris inter duos veluti sulcos progeressum, quos πύλας, id est, portas, vocavit b Hipp. etsi non primus, & alibi ς ὑπερκορυρώσεις si munus tamen aestimetur, cui destinatalilla est, & à quo praecipuè peti nominis ratio solet, nequaquam amplius eo rectè appellari. Si enim verum est, quod ex Hippocratis, & Asclepiadarum omnium sententia, nos mo net d Galenus, non alia reportae venae hoc nomen obvenisse, quàm quòd, ut bajuli perpurgatum in promptuario frumentum, in communem Civitatis officinam, percoquendum, mitificandumque deferunt: ita ipsa, per propagines suas Mesaraicas, direptum ab alvo, & intestinis, secretumque à recrementis crassioribus alimentum, ad hepar, locum coctionis totius animalis communem comportat; quis est omnium, qui ignorare possit, quantò in nostras rectiùs, quàm in ullas alias nominis istius notio conveniat? 7. De fame passim ita philosophantur, ut ejus causam statuant e suctum venarum à ventre, qui veluti pro terra fit animalibus. Monent hae venae nostrae, nequaquam ita simpliciter, & promiscuè dici id posse. Si enim venas intelligimus illas exsuccando chylo delegatas, (ut videntur intelligere, qui eam, quam diximus, rationem famis ineunt, dum terre ventriculum comparant,) scire licet, cùm nullae prorsus earum ad ventriculum pertineant, nullo modo posse suctum earum poni in famis causis. Sin accipimus alias illas, quas dispersas per omnem ventriculi regionem, à porta ex splenico maximè ramo videmus, amplius quaerendum, & per otium considerandum, venae; quae nutritioni, & sanguinis ad ventrem traductioni dicatae solum videntur, quemadmodum vel sugi ab aliis, (ut ita loquar) vel ipsae sugere à ventriculo, rectè dici possint. 8. Qui ingenio uti volet, is occasionem nactus venas istas, forteande anastomosi quoque illa venarum per hepar. quam pingunt quidam, an fingunt? aliquid conjiciat.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
