Latin
ii
Gaspare Aselli, De lactibus ii
Unproofread scanNot analysed yet
EXCELLENTISSIMO ORDINI, SENATUI MEDIO LANENSI. Vod facturus ipse GASPAR ASELLIUS fuerat, prodendo in lucem invento hoc suo LACTEARUM, si vitae illi usura diuturnior contigisset: id, post ejus obitum, nos ut faceremus, quos ipse rerum suarum curatores moriens dixit, non voluntas magis ipsius impulit, quàm certa, considerataque consilii nostri ratio. Vestro enim praescripto Amplissimo nomine in publicum illud exit: vobis sese, veluti proles posthuma; vicem parentis sui sistit, destinat, addicit. Non aliter debuit. Vos nestis, qui parentem eius, omni semper beneficentiae vestrae genere complexi, &vivumdum rebus maximis ornastis, &mortuum gravissimis iudiciis honestastis. Vos, quibus ille sua omnia, &sese adeo ipsum, debere, non praeclarè solùm intellexit, sed apertè etiam, ingenusque prae sese tul Vestro idem patrocinio fretus; vestra in Academia, in q illum Anatomicae cathedrae, post homines clarissimos ese