# De lactibus iii

Gaspare Aselli, De lactibus, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/iii

EPISTOLA esse voluistis, quae damus, ea primus omnius, ublicè proposuit, exposuitque: ejusdem spe, & ad mandant a eadem literis primùm accessit, & ad edendum postea, ac cum pluribus communicandum, animum adiecit. Et verò res ipsa, quae tractatur, ejusmodi est, eam gerit similitudinem, ac speciem, ut ad nullos, quàm ad vos aptiùs, congruentiusque potuisse adire, facilè ostendat. Nimirum de Venis agitur & Lacteis quidem. Venae à Corde, parvi, hoc est, humani mundi, Rege ac Domino, tractae, profectaeque. & inde in corpus omne innumerabili ramorum serie pertinentes, exceptum illum, ab eodem Corde, quo vigent vegentque, omnia, sine quo vitalis vita nulla est, sive rorem, sive succum, membris singulis influunt, dividunt, infundunt. Vos, ut à Corde, à REGE omnium, post memoriam hominum, Maximo, eodemque Optimo, auctoritatem, potestatemque nacti, quid aliud, quàm, ceu venae quaedam foecundissimae, hoc INSVBRIAE nostrae corpus, quàm illa magna est, laeto illo, & ubere, & verè vitali REGIAE Iusticiae, Clementiae, Munificentiae Nectare, quo uno omnis ejus continetur salus, imò felicitas, irrigatis, fovetis, animatis? Nec LACTIS ratio à vobis autabhorret, aut aliena est, qui unum id cogitatis, unum agitis, ope, curâ, consilio vestro, ut eidem INSVBRIAE & nobis omnibus adeo, priscum illud, & verè primum seculum reddatis, Flumina quo Lactis, quo flumina Nectaris ibant. Vtinam vero, quàm jure vobis debetur hoc, quicquid est, opellae, quàm apte convenienterque inscribitur, tam illud eßet, nomine quoque, & Amplitudine vestra dignum: haberemus profecto, quod & illi gratulari magnopere possemus, & nobis etiam atque etiam gaudere.

---

Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus.
