Latin
iv
Gaspare Aselli, De lactibus iv
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm neque nos decet, aut alieno in opere satagere curiosius, aut mu neri, quod ferimus, ambitiosè pompam ipsos adhibere: &est vestri nominis, quod gerit praescriptum, ea claritas, is splendor, facilè ut, quod Solis lux solet, &quae desunt illi ad perfectionem, species atque color, ea possit reddere, &quae adsunt maculae, illas sive tegere, sive in obscurare. Illud vere dicere poßumus, haud paulò cultius, politiusque in manus vestras venturum fuisse, nisi molienti ultimam limam auctori, transversa, eaque festinata mors incurrisset: quae &hunc ejus conatum, &alios multo etiam majores intempestivè abrupit. Quicquid est, satis illi non ad vitam modò, sed ad laudem etiam &commendationem fuerit, si &per vestras manus ire illi contigerit, &in nomen, actutelam admitti. Vtroque sanè hoc nomine, &illo praeterea, ut, cùm mortui vobis memoriam refricet, tum nostrûm superstitum perpetuam vestri observantiam, venerationmeque testetur, id vobis non offertur modò propensissima voluntate; sed animi quoque praecipuo quodam cultu consecratur, dedicaturque Amplitud. VV. Addictissimi Clientes Alexander Tadinus, &Senator Septalius Physici de Collegio Nobil. Mediol. INDEX