# Disquisitiones arithematicae 107

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/107

Etenim pro numero primo formae An 1 est (– 1)an zz 1, pro numero autem formae 4n 45 habetur (– 1)an41 2 – 1. Conuenit haec demonstratio cum ea quam I. c. tradidimus. Sed propter theorematis elegantiam atque vtilitatem non superfluum erit, alio adhuc modo idem ostendisse. 109. Designemus complexum omnium residuorum numeri primi p, quae ipso p sunt minora, excluso residuo o, per literam C, et quoniam horum residuorum multitudo semper = & manifestum est, eam fore parem, quoties p sit formae 42 – 1, imparem vero, quoties p sit formae 4n — 3. Dicantur, ad instar art. 77, vbi de numeris in genere agebatur, residua socia talia, quorum productum = 1 (mod. p); manifesto enim si rest residuum, etiam? (mod. p) residuum erit. Et quoniam idem residuum plura socia inter residua C habere nequit, patet omnia residua C in classes distribui posse, quarum quaeuis bina residua socia contineat. Iam perspicuum est, si nullum residuum daretur, quod sibi ipsi esset socium, i. e.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
