Latin
SECTIO QVARTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 113
Unproofread scanNot analysed yet
Periti facilius tunc perspicient, binas demonstrationes tam illas quam has non adeo heterogeneas esse, quam primo forsan aspectii videantur. I. Pro modulo quocunque primo formae 4m +1, inter numeros ipso minores 1, 2, 5. . . 4m, reperientur m qui biquadrato congrui esse possunt, reliqui vero im non poterunt. Facile quidem hoc ex principiis sect. praec. deriuatur, sed etiam absque his demonstratio haud difficilis. Demonstrauimus enim pro tali modulo –1 semper esse residuum quadraticum. Sit itaque ff =–1 patetque, si 2 fuerit numerus quicunque per modulum non diuisibilis, quaternorum numerorum 4 2, -2, -sa, -sae (quos incongruos esse facile perspicitur) biquadrata inter se congrua fore; porro manifestum est biquadratum numeri cuiuscunque, qui nulli ex his quatuor congruus, illorum biquadratis congruum fieri non posse, (alias enim congruentia *=24 quae est quarti gradus plures quam 4 radices haberet, contra art. 43). Hinc facile colligitur, omnes numeros 1, 2, 5, . . . 4m, tantummodo m biquadrata incongrua praebere, quibus inter eosdem numeros m congrui reperientur, reliqui autem nulli biquadrato congrui esse poterunt. II. Secundum modulum primum formae 8n 4 1, -1 biquadrato congruus fieri poterit (–1 erit residuum biquadraticum huius numeri primi). Omnium enim residuorum biquadraticorum ipso 8n †1 minorum (cifra exclusa) multitudo erit =an i. e. par. Porro facile probatur, si r fuerit residuum biquadraticum ipsius 8n /1, etiam valorem expr. (mod. 82–1) fore tale residuum. Hinc omnia residua biquadratica in classes simili modo distribui poterunt, vti in art. 109 residua quadratica distribimus: nec non reliqua demonstrationis pars prorsus eodem modo procedit vt illic. III. Iam sit g =–1, et h valor expr.