Latin
SECTIO QVARTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 118
Unproofread scanNot analysed yet
Teneatur imprimis casus particularis hic: –3 est residuum omnium numerorum primorum formae 3n 4 1, seu quod idem est omnium, qui ipsius 3 sunt residua, non resiauum vero omnium numerorum primorum formae Gn -5, seu, excluso numero 2, omnium formae In /2, i. e. omnium qui ipsius 3 sunt non residua. Facile vero perspicitur omnes reliquos casus ex hoc sponte sequi. Propositiones ad residua 5 et –5 pertinentia iam Fermatio notae fuerunt, Opera Wallisii T. II. p. 857. At ill. Euler primus demonstrationes tradidit, Comm. nou. Petr. T. VIII. p. 106 sqq. Eo magis est mirandum, demonstrationen propositionum ad residua +2 et -2 pertinentium, prorsus similibus artificiis innixas, semper ipsius sagacitatem fugisse. Vid. etiam comment. ill. La Grange, Nouv. Mem. de l’Ac. de Berlin, 1776. p. 352. 121. Per inductionem deprehenditur. 45 nullius numeri imparis formae 5n 4 2, vel n †3 residuum esse, i. e. nullius numeri imparis qui ipsius non residuum sit. Hanc vero regulam nullam exceptionem pati, ita demonstratur.