Latin
121
Gauss, Disquisitiones arithematicae 121
Unproofread scanNot analysed yet
Sa* erit residuum ipsius 5n +1, adeoque etiam 5, quia 24 est residuum per 5n 4 1 non diuisibile (a enim per 5n †1 non diuisibilis propter ab At casus, vbi numerus primus formae 5n +4 proponitur, subtiliora artificia postulat. Quoniam vero propositiones quarum ope negotium absoluitur in sequentibus generalius tractabuntur, hic breuiter tantum eas attingimus. I. Si p est numerus primus atque b nonresiduum quadraticum datum ipsius p, valor expressionis (A). . . –(ex qua euoluta irrationalitatem abire facile perspicitur), semper per p diuisibilis erit, quicunque numerus pro x assumatur. Patet enim ex inspectione coefficientium qui ex euolutione ipsius A obtinentur, omnes terminos a secundo vsque ad penultimum (incl.) per p diuisibiles fore, adeoque esse A 2 2 (p 4 1) (xp +xb 2.) ,(mod. p). At quoniam b ipsius p non residuum est, erit 6 a z —1 (mod. p), (art. 106); xp autem semper est =x (sect. praec.) vnde fit A =o. Q. E. D. II. In congruentia A =o (mod, p), indeterminata ae habet p dimensiones, omnesque numeri 9, 1, 2. . . . p –1 illius radices erunt.