# Disquisitiones arithematicae 124

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/124

docebimus generaliter, expressionem semper ad formam X2 4 p 72 reduci posse, (vbi signum superius est accipiendum quando p est numerus primus formae An † 1, inferius quando est formae 4n 4 3), denotantibus X, T functiones rationales ipsius x, a fractionibus liberas. Hanc discerptionem ill. La Grange vltra casum p = 7 non perfecit v. 125. Quoniam igitur methodi praecedentes ad demonstrationes generales stabiliendas non sufficiunt, iam tempus est, aliam ab hoc defectu liberam exponere. Initium facimus a theoremate, cuius demonstratio satis diu operam nostram elusit, quamuis primo aspectu tam obuium videatur, vt quidam ne necessitatem, quidem demonstrationis intellexerint. Est vero hoc: Quemuis numerum, praeter quadrata positiue sumta aliquorum numerorum primorum nonresiduum esse. Quia vero hoc theoremate tantummodo tamquam auxiliari ad alia demonstranda vsuri sumus, alios casus hic non explicamus quam quibus ad hunc finem indigemus. De reliquis casibus postea sponte idem constabit. Ostendemus itaque, quemuis numerum primum formas an — I, siue positiue siue negatiue accipiatur), non residuum esse aliquorum numerorum primorum, et quidem talium qui ipso sint minores.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
