Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 132
Unproofread scanNot analysed yet
Quiuis autem leui attentione adhibita obseruabit, ex his numeris primis signo positiuo affectos esse eos, qui sint formae 4n –1, negatiuo autem eos, qui sint formae 4n 4 3. Quod hic per inductionem deteximus, generaliter locum habere mox demonstrabimus. Antequam autem hoc negotium adeamus, necesse erit, omnia quae ex theoremate, si verum esse supponitur, sequuntur, eruere. Theorema ipsum ita enunciamus. Si p est numerus primus formae an +1, erit +p, si vero p formae an 3, erit –p residuum vel non residuum cuiusuis numeri primi qui positiue acceptus ipsius pest residuum vel non residuum. Quia omnia fere quae de residuis quadraticis dici possunt, huic theoremati innituntur, denominatio theorematis fundamentalis, qua in sequentibus vtemur, haud absona erit. Vt ratiocinia nostra quam breuissime exhiberi possint, per a, ac, a“ etc. numeros primos d by formae in —1, per b, bi, be etc. numeros primos formae An 4. 5 denotabimus; per A, Ar, Av etc. numeros quoscunque formae an —1, per B, B, B etc.