# Disquisitiones arithematicae 134

Gauss, Disquisitiones arithematicae, LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/134

Quum omnium harum propositionum demonstrationes ex iisdem principiis sint petendae, necesse non erit omnes euoluere: demonstratio prop. 9, quam apponimus tamquam exemplum inseruire potest. Ante omnia autem obseruetur, quemuis numerum formae 4n + 1 aut nullum factorem formae An 4 3 habere, aut duos, aut quatuor etc. i. e. multitudinem talium factorum (inter quos etiam aequales esse possunt) semper fore parem: quemuis vero formae An 4. 5 multitudinem imparem factorum formae 4n 4. 5 (i. e. aut vnum aut tres aut quinque etc.) implicare. Multitudo factorum formae 4n + 1 indeterminata manet.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
