# Disquisitiones arithematicae 138

Gauss, Disquisitiones arithematicae, LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/138

, pautem exprimere quot numeri inter ipsos m, mi, m“ etc. sint impares. Vnde sponte patet, s fore parem, quando p sit par, imparem quando p sit impar. II. Haec generaliter valent, quomodocunque Q in factores sit resolutus. Descendamus ad casus particulares. Contemplemur primo casus, vbi alter numerorum. P, est positiuus, alter vero, Q, vel formae / Avel formae — B. Resoluantur P, Q in factores suos primos, attribuatur singulis factoribus ipsius P signum positium, singulis autem factoribus ipsius Q signum positiuum vel negatiuum, prout sunt formae a vel b; tunc autem manifesto Q fiet vel formae † A vel – B vti requiritur. Combinentur factores singuli ipsius P cum singulis factoribus ipsius Q. designetque vt antes multitudinem combinationum in quibus factor ipsius Q est non residuum factoris ipsius P, similiterquet multitudinem combinationum in quibus factor ipsius P est non residuum factoris ipsius Q. At ex theoremate fundamentali sequitur illas combinationes indenticas fore cum his adeoque s = 3. Tandem ex iis quae modo demonstrauimus sequitur esse p Z s (mod. 2); 1 (mod. a), vnde sit p = q (mod. 2). Habentur itaque propp. 1, 5, 4 et Gart. 153. Propositiones reliquae per methodum similem directe erui possunt, sed vna consideratione noua indigent; facilius autem ex praecedentibus sequenti modo deriuantur. III. Denotent rursus P, Q, numerus quoscunque impares inter se primos, p, q multitudinem factorum primorum ipsorum P, Q, quorum non residua Q. P respectiue.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
