Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 149
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstratio perinde procedit vt in casu praecedente. 145. In demonstrat. praec. semper pro valorem parem accepimus (art. 137. 144); obseruare conuenit, etiam valorem imparem adhiberi potuisse, sed tum plures adhuc distinQui his disctiones introducendae fuissent. quisitionibus delectantur, haud inutile facient, si vires suas in euolutione horum casuum exercitent. Praeterea theoremata ad residua †2 et –2 pertinentia tunc supponi debuissent; quum vero nostra demonstratio absque his theorematibus sit perfecta, nouam hinc methodum nanciscimur, illa demonstrandi. Quae minime est contemnenda, quum methodi, quibus supra pro demonstratione theorematis, e 2 esse residuum cuiusuis numeri primi formae 87 †1, vsi sumus, minus directae videri possint. Reliquos casus (qui ad numeros primos formarum 8n 45, 8n 4. 5, 8n 4 7 spectant) per methodus supra traditas demonstratos, illudque theorema tantummodo per inductionem inuentum esse supponemus; hanc autem inductionem per sequentes reflexiones ad certitudinis gradum euehemus.