# Disquisitiones arithematicae 151

Gauss, Disquisitiones arithematicae, LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/151

tandem g + h parem hincque GHRP, vnde tandem sequitur q Rp, a Rp contra hyp. II. Quando e per p diuisibilis, demonstratio simili modo adornari, et a peritis (quibus solis hic articulus est scriptus) haud difficulter euolui poterit. Nos breuitatis gratia eam omittimus. 140. Per theorema fundamentale atque propositiones ad residua – 1 et a 2 pertinentes semper determinari potest vtrum numerus quicunque datus numeri primi dati residuum sit an non residuum. At haud inutile erit, reliqua etiam quae supra tradidimus hic iterum in conspectum producere, vt omnia coniuncta habeantur quae sunt necessaria ad solutionem PROBEMATIS: Propositis duobus numoris quibuscunque P, Q, inuenire, vtrum alter Q, alterius P. residuum sit an non residuum. Sol. I. Sit P = acbici etc. designantibus a, b, c etc. numeros primos inaequales positine acceptos (nam P manifesto absolute est sumendus). Breuitatis gratia in hoc art. relationem duorum numerorum x. y simpliciter dicemus eam quatenus prior a posterioris y residuum est vel non residuum.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
