# Disquisitiones arithematicae 153

Gauss, Disquisitiones arithematicae, LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/153

Quando Q & a, substituatur loco ipsius Q ipsius residuum minimum positiuum secundum modulum **). Hoc ad a eandem relationem habebit quam habet Q. Porro resoluatur Q, siue numerus ipsius loco assumtus, in factores suos primos p, p., p etc., quibus adiungendus factor – i, quando Q est negatiuus. Tum constat relationem ipsius Q ad a pendere a relationibus singulorum p, p', p. etc. ad a. Scilicet si inter illos factores sunt am non residua ipsius a erit QRa; si vero am + 1, erit. QNa. Facile autem perspicitur, si inter factores p, po pl. etc. , bini aut quaterni aut seni aut generaliter ab aequales occurrant hos tuto eiici posse. IV. Si inter factores p, po, pro reperiuntur – 1 et 2, horum relatio ad a ex artt. 108; 112, 115, 114 inueniri potest. Reliquorum autem relatio ad a pendet a relatione ipsius a ad ipsos (theor. fund, atque propp. art. 131). Sit p vnus ex ipsis, inuenieturque, (tractando numerus a, p eodem modo vt antea Q et a illis respectiue maiores) relationem ipsius a ad p aut per artt. 108–114 determinari posse (si scilicet residuum minimum ipsius a (mod. p)

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
