Latin
156
Gauss, Disquisitiones arithematicae 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed facile perspicitur, eos ipsius A valores tantummodo considerari oportere, qui per nullum quadratum sint diuisibiles; patet enim si fuerit A. =424. omnes diuisores*) ipsius ex –A etiam fore diuisores ipsius xx –A, similiterque non diuisores. –Distinguemus autem tres casus, 1) quando A est formae –(4n /1) vel –(4n– 1). 2) quando A est formae —(an †1) vel —(an –1). 3) quando A est par siue formae 2 (4u †2) 148. Casus primus, quando A est formae +(4n +1) vel —(4n –1). Resoluatur A in factores suos primos, tribuaturque iis qui sunt formae 4n †1 signam positiuum, iis vero qui sunt formae an –1 signum negatiuum (vnde fiet productum ex ipsis –A). Sint hi factores a, b, c, d etc. Distribuantur omnes numeri ipso A minores et ad A primi in duas classes, et quidem in primam classem omnes nu*) Nempe qui sint primi ad A. meri qui sunt nullius ex numeris a, b. c, d etc.