# Disquisitiones arithematicae 161

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/161

Hinc vero sequitur, non modo quemuis numerum primum sed etiam quemuis compositum imparem ad A primum, qui in aliqua forma non diuisorum contineatur, non diuisorem fore; necessario enim aliquis factor primus talis numeri debet esse non diuisor. 151. Theorema fundamentale, quod sane inter elegantissima in hoc genere est referendum. in eadem forma simplici, in qua supra propositum est, a nemine hucusque fuit prolatum. Quod eo magis est mirandum, quum aliae quaedam propositiones illi superstruendae ex quibus ad illud facile reueniri potuisset, ill. Eulero iam innotuerint. Formas certas dari, in quibus omnes diuisores primi numerorum formae xx — A contineantur, aliasque in quibus omnes non diuisores primi numerorum eiusdem formae sint comprehensi, ita vt hae illas excludant, nouerat, methodumque illas formas inueniendi eruerat: sed omnes ipsius conatus ad demonstrationem perueniendi semper irriti fuerunt, veritatique illi per inductionem inuentae maiorem tantummodo verisimilitudinem conciliauerunt. In aliqua quidem tractatione, Nouae demonstrationes circa diuisores numerorum formae xx τ nyy, quae in Acad. Petrop. recitata est 1775 Nou. 20, et post mortem viri summi in T. I. Nou. Act. huius Ac. p. 47 sqq. est conseruata, voti se compotem credidisse videtur: sed hic error irrepsit, scilicet p. 65. tacite supposuit, formas tales diuisorum et non diuisorum exstare*), vnde non difficile erat quales esse debeant deriuare: methodus autem qua vsus est ad comprobationem illius suppositionis haud idonea videtur. In alio schediasmate, De criteriis aequationis sex — gui – hzae vtrumque resolutionem admittat necne, Opusc. Anal. T. I.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
