Latin
162
Gauss, Disquisitiones arithematicae 162
Unproofread scanNot analysed yet
(vbi f, g, h sunt dati, a, y, a indeterminati) per inductionem inuenit, si aequatio pro aliquo valore ipsius h =s solubilis sit, eandem pro quouis alio valore ipsi s secundum mod. afg congruo, siquidem sit numerus primus, solubilem fore, ex qua propositione suppositio de qua diximus haud difficile demonstrari potest. Sed etiam huius theorematis demonstratio omnes ipsius labores elusit *),quod non est mirandum, quia nostro iudicio a theoremate fundamentali erat proficiscendum. Ceterum veritas huius propositionis ex iis quae in sect. sequenti docebimus sponte demanabit. Post Eulerum, clar. Le Gendre eidem argumento operam nauauit, in egregia tract. Re*) Nempe dari numeros r, ri, rit etc. n. ni, ni et omnes diuersos et &4A tales vt omnes diuisores primi ipsius xx –A sub aliqua formarum 4Ak 4– 7. 4Ak —r. ete contineatur, omnesque non diuisores primi sub aliqua harum 44k Tn, 4An —ne etc. (designante k numerum indeterminatum). **)Vti ipse fatetur. I. c. p. 216. Huius elegantissimi theorematis demonstratio adhuc desideratur, postquam a pruribus iamdudum frustra est inuestigata. . . . Quocirea plurimum is praestitisse censendus erit, cui successerit demonstrationem huius theorematis inuenire. Quanto ardore vir immortalis demonstrationem huius theorematis aliorumque, quae tantummodo esus speciales theor. fundam. sunt, desiderauerit, videre licet ex multis aliis locis Opuse. Anall. Cons. Additamentum ad diss VIII, T. I. et diss. XIII. T. II. pluresque diss. in Comment. Petrop. ,iam passim laudatae. cherches de analyse indeterminie, Hist. de PAc. des Sc. 1785 p. 465 sqq. ,vbi peruenit ad theorema, quod si rem ipsam spectas cum th. fund.