Latin
SECTIO QVINTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 166
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum vero dubium nobis esse videtur, quin multa eaque egregia in hoc genere adhuc lateant in quibus alii vires suas exercere possint. Ceterum quae ad veritatum insignium historiam pertinent, loco suo semper trademus. Formam axx τῶν 2bκῃ 4 cyy, quando de indeterminatis x, y non agitur, ita designabimus, (a, b, c). Haec itaque expressio denotabit indefinite summam trium partium, producti numeri dati a in quadratum indeterminatae cuiuscunque; producti duplicati numeri 6 in hanc indeterminatam in aliam indeterminatam; producti numeric in quadratum huius secundae indeterminatae Ex. gr. (1, 9, 2) exprimet summam quadrati et quadrati duplicati. Ceterum, quamuis formae (a, b. c) et (c, b, a) idem designent, si ad partes ipsas tantum respicimus, tamen different si insuper ad partium ordinem. attendimus; quare sedulo eas in posterum distinguemus; quid vero inde lucremur in sequentibus sufficienter patebit. Numerum aliquem datum per formam datam repraesentari dicemus, si formae indeterminatis tales valores integri tribuuntur, ob C pogl vt ipsius valor numero dato fiat aequalis. Hic habebimus sequens