Latin
THEOREMA. Si numerus M ita per formam
Gauss, Disquisitiones arithematicae 172
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vero determinantes inaequales habent, annon saltem altera alteram implicet, proprie vel improprie vel vtroque modo. Denique inuenire omnes transformationes alterius in alteriam, tam proprias quam improprias. II. Proposita forma quacunque, inuenire vtrum numerus datus per eam repraesentari possit omnesque repraesentationes assignare. Sed quoniam formae determinantis negatiui hic aliam methodum requirunt quam formae determinantis positiui, primo trademus ea quae vtrisque sunt communia, tum vero formas cuiusuis generis seorsim considerabimus. 159. Si forma F formam F. implicat, haec vero formam Fre, forma F etiam formam F implicabit.